2 Rois 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Rois 9:30-37

30venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram

31ingredientem Jehu per portam, et ait : Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum ?

32Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quæ est ista ? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.

33At ille dixit eis : Præcipitate eam deorsum : et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.

34Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait : Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam : quia filia regis est.

35Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.

36Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu : Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens : In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel,

37et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant : Hæccine est illa Jezabel ?

Lire 2 Rois 9 en entier

Commentaires sur 2 Rois 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project