Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 16:14-17
14Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
15Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes : altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam.
16Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.
17Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem qui erat desuper : et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
Commentaires sur 2 Rois 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires