Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 15:8-15
8Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.
9Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
10Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes : percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.
11Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
12Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
13Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda : regnavit autem uno mense in Samaria.
14Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum : regnavitque pro eo.
15Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
Commentaires sur 2 Rois 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires