2 Rois 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Rois 15:32-38

32Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.

33Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.

34Fecitque quod erat placitum coram Domino : juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est.

35Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.

36Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?

37In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacee filium Romeliæ.

38Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

Lire 2 Rois 15 en entier

Commentaires sur 2 Rois 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project