Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 11:13-20
13Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in templum Domini,
14vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio.
15Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis : Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
16Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.
17Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini : et inter regem et populum.
18Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
19Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini : et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
20Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
Commentaires sur 2 Rois 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires