Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 9:5-7
5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
6Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
7Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.
Commentaires sur 2 Corinthiens 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires