Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 7:13-16
13coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
14et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
15et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
16Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
Commentaires sur 2 Corinthiens 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires