Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 3:7-11
7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :
8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
9Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
11Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
Commentaires sur 2 Corinthiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires