Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 2:3-5
3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
5Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
Commentaires sur 2 Corinthiens 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires