Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 13:7-10
7Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.
8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
9Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
10Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.
Commentaires sur 2 Corinthiens 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires