2 Chroniques 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 4:11-18

11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :

12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.

13Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.

14Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :

15mare unum, boves quoque duodecim sub mari,

16et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.

17In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.

18Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.

Lire 2 Chroniques 4 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project