Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 34:14-22
14Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.
15Et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini : et tradidit ei.
16At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens : Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
17Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium.
18Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset,
19audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua :
20et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens :
21Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est : magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
22Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda : et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus.
Commentaires sur 2 Chroniques 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires