Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 33:5-15
5Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
6Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
7Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
8Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias atque judicia, per manum Moysi.
9Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël.
10Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.
13Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
14Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis :
15et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem.
Commentaires sur 2 Chroniques 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires