Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 33:20-25
20Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon.
21Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.
22Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
23Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
24Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
25Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
Commentaires sur 2 Chroniques 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires