Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 29:34-36
34Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
35Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est cultus domus Domini.
36Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.
Commentaires sur 2 Chroniques 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires