2 Chroniques 29
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 29:25-29

25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ : siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.

26Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.

27Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare : cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.

28Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.

29Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.

Lire 2 Chroniques 29 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 29

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project