Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 29:18-24
18Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
19cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
20Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini :
21obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
22Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
23Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos :
24et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis : pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
Commentaires sur 2 Chroniques 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires