2 Chroniques 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 20:31-37

31Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.

32Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino.

33Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.

34Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.

35Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima.

36Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis : feceruntque classem in Asiongaber.

37Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens : Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

Lire 2 Chroniques 20 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project