Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 20:26-28
26Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis : etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem.
27Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
28Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.
Commentaires sur 2 Chroniques 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires