Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 18:9-12
9Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
10Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
11Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
Commentaires sur 2 Chroniques 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires