Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 16:11-14
11Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
12Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
13Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
14Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David : posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
Commentaires sur 2 Chroniques 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires