Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 11:18-23
18Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
19quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.
20Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
21Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
22Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat,
23quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
Commentaires sur 2 Chroniques 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires