Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 1:15-20
15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
16Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
17Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
18Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
19habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :
20ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.
Commentaires sur 1 Timothée 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires