1 Samuel 25
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 25:14-20

14Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens : Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro : et aversatus est eos.

15Homines isti boni satis fuerunt nobis, et non molesti : nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto :

16pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.

17Quam ob rem considera, et recogita quid facias : quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.

18Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos :

19dixitque pueris suis : Præcedite me : ecce ego post tergum sequar vos : viro autem suo Nabal non indicavit.

20Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus : quibus et illa occurrit.

Lire 1 Samuel 25 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 25

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project