1 Samuel 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 24:9-16

9Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,

10dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ?

11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.

12Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea : quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.

13Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.

14Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.

15Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.

16Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.

Lire 1 Samuel 24 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project