1 Samuel 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 22:1-5

1Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.

2Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.

3Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab : et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.

4Et reliquit eos ante faciem regis Moab : manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio.

5Dixitque Gad propheta ad David : Noli manere in præsidio : proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.

Lire 1 Samuel 22 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project