Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 18:5-9
5Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
6Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.
7Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia.
8Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?
9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
Commentaires sur 1 Samuel 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires