Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 4:7-11
7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
9Hospitales invicem sine murmuratione.
10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
11Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Commentaires sur 1 Pierre 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires