Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 4:6-11
6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
9Hospitales invicem sine murmuratione.
10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
11Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Commentaires sur 1 Pierre 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires