Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 2:5-9
5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
6Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
7Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
8et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
Commentaires sur 1 Pierre 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires