Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 2:1-5
1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
3si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
Commentaires sur 1 Pierre 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires