Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 6:14-22
14Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.
15Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
16Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
17Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
18Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur : nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis : et operuit illud atque vestivit auro purissimo : sed et altare vestivit cedro.
21Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro.
Commentaires sur 1 Rois 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires