1 Rois 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Rois 3:2-4

2Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.

3Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.

4Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.

Lire 1 Rois 3 en entier

Commentaires sur 1 Rois 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project