Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 3:10-12
10Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
11Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium :
12ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
Commentaires sur 1 Rois 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires