Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 9:26-33
26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
31Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.
32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
Commentaires sur 1 Chroniques 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires