1 Chroniques 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 6:22-38

22Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,

23Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,

24Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.

25Filii Elcana, Amasai et Achimoth

26et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,

27Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.

28Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.

29Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,

30Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.

31Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :

32et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.

33Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,

34filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,

35filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,

36filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,

37filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,

38filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.

Lire 1 Chroniques 6 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project