1 Chroniques 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 26:2-9

2Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,

3Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.

4Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,

5Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.

6Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.

7Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.

8Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

9Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

Lire 1 Chroniques 26 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project