1 Chroniques 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 23:26-29

26Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.

27Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

Lire 1 Chroniques 23 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project