Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 23:25-31
25Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.
26Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
27Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,
31tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
Commentaires sur 1 Chroniques 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires