Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 19:16-19
16Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum.
17Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
18Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
19Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
Commentaires sur 1 Chroniques 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires