Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 15:12
12Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
Contexte de Sagesse 15:12
10Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus : 11quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit. 14Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi :
Lire Sagesse 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project