Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 15:10

10Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus :

Contexte de Sagesse 15:10

8Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. 9Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est : sed concertatur aurificibus et argentariis ; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus : 11quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

Lire Sagesse 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project