Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 15:11
11quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
Contexte de Sagesse 15:11
9Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est : sed concertatur aurificibus et argentariis ; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. 10Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus : quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
Lire Sagesse 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project