Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 15:14

14Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi :

Contexte de Sagesse 15:14

12Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi : 15quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16Homo enim fecit illos ; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.

Lire Sagesse 15 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project