Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 15:13

13Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.

Contexte de Sagesse 15:13

11quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit. 14Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi : 15quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.

Lire Sagesse 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project