Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 15:9
9Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est : sed concertatur aurificibus et argentariis ; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
Contexte de Sagesse 15:9
7Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria : horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. 8Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est : sed concertatur aurificibus et argentariis ; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. 10Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus : 11quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
Lire Sagesse 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project