Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 11:17

17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.

Contexte de Sagesse 11:17

15Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. 16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. 18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, 19aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;

Lire Sagesse 11 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project