Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 11:19
19aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;
Contexte de Sagesse 11:19
17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. 18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ; 20quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. 21Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
Lire Sagesse 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project