Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 11:16
16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;
Contexte de Sagesse 11:16
14Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. 15Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; 17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. 18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
Lire Sagesse 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project