Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 11:18
18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
Contexte de Sagesse 11:18
16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; 17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, 19aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ; 20quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
Lire Sagesse 11 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project